Latin
EPIGRAMMATUM LIBER VIII, SIVE GEMMAE., 40. Paupertas dives.
Paul Fleming, Poemata 24.40
Unproofread scanNot analysed yet
Non ut ab his apud hoc aurum mihi collucrer aevum,
carmina continua sedula scribo manu.
Absit hoc ut mediter: quid enim, rogo, turpius isto,
qui canit, ut stipem vilis Apollo ferat?
Sanctius est nomen, numen mihi sanctius eius,
qui regit ore, novem non locat ore deas.
Quid mihi divitiae, quid opes moriendo relictae?
Est mihi laus cunctis carior una bonis.