# Poemata 24.40a

Paul Fleming, Poemata, EPIGRAMMATUM LIBER VIII, SIVE GEMMAE.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/24.40a
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/24.40a

In hunc librum pertinent sequentia epigrammata, quae inter amicorum manus sunt. De quibus inscriptiones saltem apud me. 1. Lipsia, Lis pia. 2. Cynomyomachia. 3. Jacobi Augusti Thuani memoriae. 4. Effigies Schach Abbas, gloriossissimi Persarum Regis, in ru- pibus ad vicum Nathans. 5. Elephas candidus, qui praeterequitantem Persam, una cum mulo, cui insidebat ille, proboscide elevans in pulverem praecipitabat, Isfihani. 6. Dyllidis Armenae concubitus. 7. Discessus le Febre Aquitani Chirurgi ab Isfahan in Bagdat. 8. Pauli Cellarii sui recordatur. 9. Leopardi et Lynces venatici Persarum. 10. Tuschlach mons inter Comum et Sabam. 11. Sylvae, bombycum circa Reschtam Hyrcaniae, nunc Gilam. 12. Desiderium aquarum dulcium in desertoMogan Mediae Areo- patiae. 13. E praesenti vitae periculo divinae manus iniectione erepti 4 Jumi MDCXXXIIX. in discessu a Terki; ad nobilissimum comitem Imhofium. 14. Etesias adorat in furentissimo aestu, cum transiret deserta Circassensia M. Jun. 1638. 15. In discessu a Chiselan flumine, MDCXXXIIX. ad illud ipsum. 16. Ad Hygeiam, cuius sacra peregrinando violaverat.

---

Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml.
