# Poemata 25.0-13

Paul Fleming, Poemata, 25.0 to 25.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/25.0
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/25.0

Viro Amplissimo Et Consultissimo Domino Johanni Schle- buschio J. U. L. Reipub. Hamburgensis Senatori Dignissimo, Sacri Sunto Lepores Mei; Manu Testor Paulus Flemingus, Magis Animo. LEPORES. Quis doctus non esse cupit, non esse disertus? Ah! aliquis saltem gestiat esse bonus. Nobilis est plastes idemque poeta Secundus. Nobile pingit opus, nobile fingit epos. Quur, quoties peteris, toties fugitiva recedis? Non fugis, ut fugias; ut fugiare, fugis. Simon es, es simus simioque simillimus imo. Si me, Sime, probas, non tibi nasus erit. Sensus abest cunctis, quse scribit carmina Quartus. Non miror, Quarto nam quoque sensus abest. Non amo Caldanum; Ferratum non amo. Caussa est: vendidit ille mihi verba, sed ille dedit. Omnia non vendit, licet hoc dicatur, Amoena. Nam faciem, reliquum quae sibi vendat, emit. Emansi, me velle tuae licet affore coenae iurarim. Nimius nempe poeta fui. Frustra te laudo; laedis me, Zoile, frustra. Nemo mihi poterit credere, nemo tibi. Caussidico Boccae fallacem praefero Planum. Hic dare, verum isthic vendere verba solet. Ut reddam, das, Crasse, mihi, pro vilibus ampla. Dic mihi, sis facilis difficilisve magis? Qui modo coniferum flos explicat iste galerum rubraque fatali temperat ora nive, filius est huius pulcerrimus iste diei et cadit hoc ipso, quo venit ipse, die. Hei! quod in hoc nihil est longaevum tempore pulcrum! Quam ruit in vitium nobile quodque suum! Carpe, puella, prius quam se necet ipse, nitorem. Dum memor es, vitam sic properare tuam. Surge, puer, dum mane rubet, dum roscidus est sol et bibulo iuvenem basiat ore diem. Aurea sanguineo Pallantias ardet in ortu, mixtus et in vario purpurat axe color. Squamiger hinc populus, volucrum gens plumipes inde in matutinis sunt sine fine iocis. Textor agit, faber urget; opus facit hic hoc, is illud: Aonium pudeat non vigilare virum.

---

Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml.
