Latin
EPIGRAMMATUM LIBER IX, SIVE LEPORES., 37. Ad Lectorem. In albo Gramanni., Poem 2
Paul Fleming, Poemata 25.37.2.1
Unproofread scanNot analysed yet
Si quae non sat munda vides emblemata, lector,
delictum fractae navis id esse, scias,
unda maris librum madefecit herumque libelli
hunc, quantum potuis, nunc reparavit herus.
Quem spectas librum picturis esse venustum,
is pulcher multo pluribus ante fuit.
Picturae valeant. Tibi, prome Gramanne, salutis,
non noceatve solum, non noceatve salum.