Latin
EPIGRAMMATUM LIBER IX, SIVE LEPORES., 53. Gramanno iam viduo.
Paul Fleming, Poemata 25.53.2
Unproofread scanNot analysed yet
Blande comes duo per mihi plena biennia, dum fles,
flet siinul ad lacrimas lacrima nostra tuas.
Dulce tuum transit, quod te velut expetis ipsum
et facit in vacuo te gemuisse toro.
Crede mihi, tuus hic meus est quoque luctus, et idem,
quod tibi dat vulnus, dat mihi casus idem.
Fer tamen, ut decet, et, velut lioc ego suffero fatum:
sic abiit, quod abest, ut rediisse queat.