# Poemata 26-3

Paul Fleming, Poemata, EPIGRAMMATUM LIBER X, SIVE IGNES.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/26-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/26-3

1633. Aug. Audendum! audendum est! sic forte Bunavius haeres ausurus medium clamitat inter opus. Audit et approperat celeri dea lubrica cursu, quam penes audentes vimque decusque locant. Ac adolescentes cernens in corpore motus, quos iuvenile velit, quosque virile decus: quantus erit iuvenis, vir quantus hic audiet olim, si puer est ausu iam quoque talis ? ait. Ambo per ignotas iuncti proficiscimur oras et nimium comites incipiemus iter. Tu memor es fidei per mutua foedera nostrae. Hanc milii continua ceu tibi servo fidem. Numina dent, una servemur ut ambo salute; quae tibi, fata mihi non meliora precor. Prosper abis, rediturus abis: rediturus euntem insequor. An pereunt, qui rediisse queunt? 1633. Oct. Si quod erat toto metagramma notabile coelo, nominis illud erat, Schwirsee magne, tui. Terra stat, ut placeat: stat olympus, ametur ut a te. Sum tuus: o Jhesu Christe! rotundus ais. Non tibi terra placet, tibi non arridet olympus, dum quid habet nomen maius utrisque tuum. Hamburgi. 1633. Dec. Candida surgentis, Virgini, fama Lycei, unde potest verum discere Livo Deum, Livo, patefacti serus calcator Olympi, sed quoque iam nobis relligione prior. Fulmina sunt, non verba doces, quibus impia terres corda nec ad iussum se per itura polum. Haereses intereunt, atheismus et ethnica quaevis, Livonica radiat fax Pomerana schola.

---

Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml.
