# Poemata 26-4

Paul Fleming, Poemata, EPIGRAMMATUM LIBER X, SIVE IGNES.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/26-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/26-4

1638. April. Astra lacessivi, fraudavi iura, fefelli cum genitrice patrem, cumque sorore bonos. Hinc timor, hinc tremor hic, hinc pallor hic ora profauans, quum inonet ultoris fulmen herile Dei. Dura niniis patior, tamen inferiora reatu: funere debueram deteriore mori. Omnia dum fateor, tamen eloquar omnia mmquam. O mea quam nulla crimina morte luam! Ibidem. Hinc Hyrcana sonant Albanis litora turmis: inde crepat Scythicis Caucasus asper equis. Ante furit latro Thrax, retro Geta praedo minatur: undique barbaricis cingimur usque globis. Adde, quod intestina fodit dissensio mentes quaeque foris iugulat nos necat ira domi. Quid tamen haec refero lente quibus itur ad Orcum? Heus! morieris, ait, cras, hodierna fames! M. Maio, infra Tarcoviam.

---

Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml.
