Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATUM LIBER X, SIVE IGNES., 9. Theophilo Landgravio.
Paul Fleming, Poemata 26.9
Unproofread scanNot analysed yet
Ne tamen obliti damnes me iustus amoris,
ipse meus per epos se tibi sistit amor.
Parce, precor, titulo, quod epos puto tale vocaudum,
quod breve vix numeros scit numerare suos.
Adde, quod a tenui rude sit, nec amabile, textu:
caussa fuit vitiis una duobus Amor.
Do breve: nam verbis effert sua plurima paucis;
do rude: nil pictum candidus ambit Amor.