Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATUM LIBER XI, SEU EPULAE., lines 27.32-27.33
Paul Fleming, Poemata 27.32-33
Unproofread scanNot analysed yet
Fercula cinnameos quod sunt halantia rores
et dapicis fragrans missus aromatibus,
hoc ego mista reor sapienti polline Musis
esse solent mentis sal sophieque tuae.
Conditura sua commendat dote sapores,
non sapit, admisto quae caret esca sale.
Vita quid insipidum est, quam ni Sapientia iuste
condiat, insulso consul asellus erit.
Aethereum mihi dux aperit Sapientia ludum;
sic docet illa, novo sic ego disco modo.
Inversa docet illa via; caret ordinis ordo,
finis origo rei, terminus ortus erat.
Hac felix, ait, esto via. Lex illa beatum,
quod meditetur opus, quod faciatque regit.
O bona confusi methodus conaminis, in quo
regula simplicitas, error amussis erat.