# Poemata 3.2

Paul Fleming, Poemata, SYLVARUM LIBER III, IN QUO ODAE., 2. In fusum Tillydis exercitum. 1631. Sept. 7.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/3.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/3.2

Quis mugientum fulmine nubium
non usitatus concrepuit fragor ?
Quod insolens caelo tonitru
perfurit et latus icit orbis ?
An prava laesus Jupiter ignibus
quassat trisulcis Acroceraunia
feralibusve iustus armis
sacrilegos domitat Cyclopas?
Quis sic adultam pone meridiem
infuscat auris Ecnephias nigris?
Quis turbo, quis tumultuosus
pulveream quatit Eurus oram?
Quid ille clamor? Quid properantium
istud virorum flumen et influum
flictu reluctanti rotarum
diluvium? Cecidisse tanta
tam proeliosi milia Tyllidis
credemus ergo? Credimus; occidit
late paventis terror orbis,
occidit. Opposuere laxa
formidolosi terga Carinthii
versique pronis Illyrici Gothis .
Segnes recesserunt Salassi
et refugi properant Triugri.
Instate, Vindi, pergite, Saxones!
Vibrata flexos plumba petant Styros,
ferratus atque sons merentis
grando caput fodiat Liburni.
Caduca iussis, turba, tonitrua
iactate flammis, ningite spiculis,
rorate gesis, uncinatus
vulnifica pluat imber aura.
O bellicosi martia gens soli,
Germana pubes, iam tua patriis
sequata vexillis tropaea
per duplicem celebrantur orbem.
Resuscitatos cerno Tuisconas
priscosque faustis Arminios globis
bellare; iam sui Nariscae
Mauritii rediere terrae.

---

Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml.
