Latin · Glyconic and Asclepiad couplet
SYLVARUM LIBER III, IN QUO ODAE., 8. Ad Garlef Luders Salutem, cum arcu lusurus, manuum po- tiorem ipse graviter
Paul Fleming, Poemata 3.8
Unproofread scanNot analysed yet
Risum sat fuit hactenus
et tecum placidis sat salibus datum;
posthac flebimus invicem,
exemplum miseris triste sodalibus,
dum fortuna tibi tonat
et mutata novis fata rotis eunt.
Iam tristes fugiunt poli,
iam nubes subitas praecipitant rotas,
insueto celer impetu
sublatus madidis rex aquilonibus
totum perfurit aerem
et sudans pluvios Auster equos rotat.
Toto sol abiit polo
et victum iugulant nubila Cynthium.
Nec natura patet sibi,
dum fuscus medium vesper init diem.
Tutum nuper erat mare
inseditque pigro Nereus aequori.
Nunc ardente calens mina
rixosus tumido cum Borea Notus
toto militat in salo
et nautis tremulum virus in os iacit.
Hesterni quod erat ioci,
effusae quod erat laetitiae nimis,
fatales hodie minae
compensant odiis acrius et malo.
Portendunt lacrimas sales,
surgit sub medio nenia iubilo.
Sic rerum voluit pater,
sic humana suas sors agitat vices.
Haec dum sic fieri vides,
mores mobilium discito temporum;
et quae tam celere iuvant
noxam posse brevi gignere tempore,
et quae tam subito nocent,
haec prodesse pari posse puta mora.