Latin
SYLVARUM LIBER IV, IN QUO HENDECASYLLABI., 4. In Albo Olearii. 1636. Oct. 15.
Paul Fleming, Poemata 4.4
Unproofread scanNot analysed yet
Haec signans Oleario
Flemingus
indocta dabat exarata crena,
qua se barbarici fluenta Volgae
fundunt, Tattarico voranda ponto.
Quae si nil lepidum, nihil venustum
et quod flore suo placere possit,
tam parva dederint scheda legendum,
hoc huius dominus favens libelli
et quisquis legit hunc amans libellum,
non tam non-nocuo, precor, poetae,
quam caelo nimis artibus neglecto
et plane nihil ac silere docto,
discretis velit imputare sensis.
Quo scribit rudius, colore nullo,
te flagrat magis hoc, Adame, Paullus.
In Volgae ostio ad lacum Caspium MDCXXXVI m. Octobri.