# Poemata 4.4

Paul Fleming, Poemata, SYLVARUM LIBER IV, IN QUO HENDECASYLLABI., 4. In Albo Olearii. 1636. Oct. 15.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/4.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/4.4

Haec signans Oleario
Flemingus
indocta dabat exarata crena,
qua se barbarici fluenta Volgae
fundunt, Tattarico voranda ponto.
Quae si nil lepidum, nihil venustum
et quod flore suo placere possit,
tam parva dederint scheda legendum,
hoc huius dominus favens libelli
et quisquis legit hunc amans libellum,
non tam non-nocuo, precor, poetae,
quam caelo nimis artibus neglecto
et plane nihil ac silere docto,
discretis velit imputare sensis.
Quo scribit rudius, colore nullo,
te flagrat magis hoc, Adame, Paullus.
In Volgae ostio ad lacum Caspium MDCXXXVI m. Octobri.

---

Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml.
