Latin
SYLVARUM LIBER V, SEU HIPPONAX., 4. Friderico Menio, Historiae borealis Parenti. 1635. Sept. 2.
Paul Fleming, Poemata 5.4
Unproofread scanNot analysed yet
Ingens euntum commorator annorum,
qui vectus aetheris super patris pennas
senis volantem fortis impedis alam
manuque sistis grande flumen annorum;
qui magnus oris, e patente suggestu
obliviosum pronus increpas orbem,
facunde Meni, saeculi tui vindex
priscique moris expeditus assertor.
Quas solvet Arctos gratias tibi dignas
hoc pro laboris, quando noctibus soles,
noctes diebus iungis et vigil mundas
cano sepultos temporum situ fasces
sibique reddis aequus ultor annales?
Quin, quod supinis impediverat tricis
annosus error et fide cadens rumor,
dexter resolvis et fidelis illustras.
Agnoscit Estha vester et ferox Gothus
et Jüta miles atque belliger Fosus
ovatque seris esse cognitus terris
et nescientis eripi manu mundi.
Avare laudis nec tui capax voti,
quo pergis ultra? Quin supersedes factis,
ter magne vatum. Cernimusne, quod proles
praesens honoret et futura miretur?
Scriptum Revaliae postrid. Kal. Vllbr. MDCXXXV,