# Poemata 6.3

Paul Fleming, Poemata, SYLVARUM LIBER VI, IN QUO IAMBI., 3. Jan. Adolpho Raschio, super nominali eiusdem. 1634. Juni 24.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/6.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/6.3

Si largientis omne munerum manus
totumque quod damus tibi,
avarus aestimator et durus nimis
rigente mensu supputas
et hinc vel affectum tuorum, qui sumus,
stricto libras examine,
vel curiosi siccus helluo lucri
metiris ad virgam trahens,
fatemur: Erras, consul improbus tibi
nobisque censor non favens.
Non aere fulvo ponderanda merx anior
nec mentium venit favor,
Quodsi subiret causa ditandi tui,
possisque semper, quod velis,
daremus illa, plebium quae faex amat
et quod rogatur Dispiter.
Non hanc faventi Nisaeus pressit pede,
dulci saliva roridus,
infusa largus sumeres, si sint, mera,
reposta clavibus decem.
Nos Pan agrestis, Pan ovilium vigil,
Pan Russiae praeses suae,
beavit agno barbaroque, sed bono
ex osse Chesinus pater.
Hae pauperis Septentrionis sunt opes
Novaeque gazae-Gardiae.
Sic vile danti, si locum, tempus, tuos
agnoscis, ignosces, reor.
Novogorodia MDCXXXIV.

---

Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml.
