# Poemata 6.5

Paul Fleming, Poemata, SYLVARUM LIBER VI, IN QUO IAMBI., 5. Dedicatorium carminis propemptici Georgio Guilielmo Pöhmero, Patritio Norico. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/6.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/6.5

Excelse sanguis, germen heroum patrum,
quos stemma clarat, sed magis virtus levat,
debemus omne, quicquid est nostrum, tibi,
si quid tenellum praeter est nostrum melos,
quod serus aestimas amator et probas;
favoris omne fructus illud est tui.
Hoc namque toto iure fecisti tuum.
Abibis ergo, patriae novum iubar
mox additurus, quod negatores polos
desidcrante poscit hactenus prece,
hucusque frustra. Facta respondent suis
iam vota spebus. Pronus immines viae
iterque totum, versus in tergus, paras.
Dolemus aegri. Dulcis abscedis comes,
vocate saepe, post vocande saepius.
I sospes inter mille caelitum choros,
illuc reductus, quo tuorum te vocat
devotus ardor. Nos, quod in nobis ames,
pro te viales thure placamus Lareis,
papaverinas atque Termino dapes
cum lacte mistas, lance libamus cava.
I noster et vatis tui semper memor
felicis aevi candidos vide dies!
MDCXXXIV.

---

Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml.
