# Poemata 7.9

Paul Fleming, Poemata, SYLVARUM LIBER VII, IN QUO GYMNASIUM REVALIENSE., 9. Ad Studiosos Iuvenes, ibidem.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/7.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/7.9

Nec vestrum reticens decus
suspendet vetito muta silentio
Clio, laudis apex meae,
quae pridem per epos me vetuit mori
Vestras audierat minas
nuper sollicitis fervere iurgiis,
Dat quivis specimen sui,
quantus barbariei prodeat in necem,
Tunc nec cedere cereum,
nec vinci facilem, quod decuit viros,
e vobis videt unicum.
Est cunctis similis par animi vigor,
Haec affert comitum choro
et pulcro iuvenis de studio gregis,
testis non simulans rei,
toto facta redux praedicat in iugo.
Ergo dissiliunt citae
directore novem cum patre virgines
et lauri rapiunt comam
et victura pari serta plicant manu.
Ne parvae pigeat morae,
si tam certa manent pignora gloriae.
Quod vobis Hodie negat,
pendet cum duplici fenore Cras decus.

---

Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml.
