Latin
SYLVARUM LIBER VIII, IN QUO SUAVIA.
Paul Fleming, Poemata 8.0.2
Unproofread scanNot analysed yet
singulis ferme horis, ex debito quasi, ab illis exigebat, scrinia nostra pulsant -et vincula mordent. Quod si noster Amor hucusque intra privatos parietes latuit perque publicum conspici nimis, quod fieri solet, verecundatus est, faciam, ut, qui paucis hactenus et per transennam apparuit, iam cum animo liber, orbem literarium nudus, ceu solet Veneris ille puer, ineat seque videndum cuique exhibeat. Dumque sic super defuncto et me fleo, de nuptiis tuis cogito, mi sponse, hoc est, maestus de laetis. Quid facerem? Iocari solebam interdum, vivente adhuc mea et suaviorum hominum suavitate, animoque levando poematia quaedam amatoria ludebam, 'sed casta et non nisi quae Gratiis probarentur. Scimus namque, quod Germanae poesios Maro ait, deum illum ingeniorum quasi cotem esse, quo sensus stringere et acuere possumus, et res vitii expers est. Equidem, inquit iudiciosissimus Heinsius, quemadmodum in vita numquam mihi placuit philosophus, qui numquam risit, ita in scriptis eos probo, qui eum Musis Gratias coniungunt et lepores salva verecundia, venustatem citra obscenitatem amant. Amare simulamus propter fatalem illius dei vim, qua vel sola cogitatione vegetiores animos reddit et ad motus diviniores animat. Tum neque de titulo neque de patrono quicquam constabat. Iamque et ipse monebas de carmine. Ex eo lusus illos meos liberales tibi nuncupare apud animum constituebam eosque Suaviorum nomine, ex facto summorum poetarum Secundi, Douzae, Lernutii, insignire velle definiebam. Sed tum nimis pauca erant. Mox de augendo eorum numero sollicitus pluria addebam, sed quae meam aegrimoniam sapiunt. Tu et similes, id est, docti facile internoscetis Musae meae fetus, qua quisque constellatione et conceptus et partus sit. Qui ingenui magis vobis videbuntur, eos primam tempestatem tulisse ex re augurabimini. Interea in seculum prodeuntes maestus parens sic alloquor: