# Poemata 8.1

Paul Fleming, Poemata, SYLVARUM LIBER VIII, IN QUO SUAVIA., Suo Flemmingio.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/8.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/8.1

Osculor ingenium, tua Suavia basio, Paulle,
quis tibi concilias oculos, os, labra, medullam.
Ipsa mihi Nympha es, mea Phyllis Amorque! Quid ergo
defit laetitiae ? Praesto mihi Phyllis et ignis!
Quando mihi laquei veniunt et tormina, curae,
mollificantis habent emplastri Suavia vires.
Quando venit livor, stimulat dentatus et ausus,
oppono stimulis tua Suavia, frango, retundo.
Non mihi Dianam, palpari munere suetam,
optarem prae te, fuco minioque rubentem,
usque adeo magna est nostri discretio amoris,
castus amor nostri, sacer est, ex asse pudicus.
Illatebratus enim venit de carmine primum,
quod, simul ut legi, membris infudit amorem,
nescio, quam digne, si furem dixero talem.
Inde tui totus nunc glisco incensus amore;
nec mihi vitalis sine te, o mea gaudia! vita.
Vive, meum robur, decus, et disiungere numquam.
Suaviar, amplectar, venerar te marmoreumque
efficiam, ipse meis licet ossibus osseus instes.
Sufficit haec animo curis pictura meisque.
Ast simulacrum aliis nitido de marmore ponam.
Sed quid picturas meditor vel quid simulacrum?
Ipse meus Flemming se est impressurus in auras,
quis dabit in solido cunctis sese orbe videndum.
Johan. Nicolaus Thomingius D.

---

Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml.
