Latin · Elegiac couplet
SYLVARUM LIBER VIII, IN QUO SUAVIA., Dedicatio., lines 8.2.49-8.2.94
Paul Fleming, Poemata 8.2.49-94
Unproofread scanNot analysed yet
Illa quidem renuit primis parere petitis,
Indigetum tanto territa facta choro.
Saepe tegit posita pudibundum syndone vultum,
saepe parat celeres, sed sine Marte, fugas.
Genticus hic mos est illarum, nolle videri
se comptis minimum posse favore procis,
cum tamen his tacite non gratior altera turba.
Oh nimium fallax est muliebre secus!
Ast postquam in divis mage nil commune videbit,
quam dare coniunctis mutua labra labris,
mitescet facilique fide se passa teneri
dividet invito basia valga labro.
Post ubi nectareis sensus devincta salivis
coepit in ambrosiam largior esse dapem,
mox streperis stridet vocalia Suavia labris,
omnibus et claro dimicat ore deis.
Ipsa sui prodit formosos pectoris ignes,
alitibus late fulgida luminibus.
Ignea flammantes imitantur labra pyropos,
haec testamentum cordis amantis habent.
Quos non blanda iocos, quae non colludia fingit?
Et nudata sinit pectora dente teri.
Emicat ex toto non spreta protervia vultu,
qualis amorosae Cypridis esse solet,
qualis erat nitidae facies nativa Neaerae,
Barthii ut a collo lene pependit onus.
Tu quoque nil parcente dabis, quod circumit, ore,
quo nil virginibus gratius esse solet,
quod pater omnipotens sociae dedit ipse sorori,
quodque dedit Ledae gratus adulter olor.
Dumque meae vobis sic praecino Suavia Cleius,
exprime suaviolis singula verba tuis.
Forte sed ignotae potuit taedere loquelae;
ast interpretibus omne age basiolis.
Sic sua Lernutius dissolvit basia Hyellae;
sic capit Heinsiadae suavia Rossa sui.
Sic blandi gratum vobis ridere lepores
incipient, nitidi cum salibusque ioci.
Ipsa favet molli vobis Cythereia lingua;
scilicet eloquid non gravis illa dea est.
Exemplo tunc disce tuo, quam libera res sit,
serva cupidineo subdere colla iugo.
Servitium dominari hic est: hic subditus esse
est libertate perpetuante frui.
Ergo opus aggredimur; linguis animisque favete,
vestrum erit auditis stare, praeire meum.