Latin · Elegiac couplet
SYLVARUM LIBER VIII, IN QUO SUAVIA., Suavium XVIII.
Paul Fleming, Poemata 8.22
Unproofread scanNot analysed yet
Marmorei digiti, manuum par nobile quinum,
vosque, alabastrividum par, o utraeque manus,
saepe quibus dubii furtim loquitantur amantes.
Oris inora suam sunt in amore vicem.
Quis putet in vobis tantum latitare furoris,
quae tamen adspectu nil nisi mite datis?
Cum sua forte meae fructurus labra Rubellae,
labra Cytheriacis ebria delitiis,
ora nimis cupido conor suffigere suctu
unaque sat menti est pangere suaviola,
surgitis et totis me contra viribus usae,
frustratis timidis labra cupidinibus.
Saepe suis etiam mea provocat oribus ora,
poscit et amplexus me mea vita meos.
Gaudeo moxque cupidineos paro circumplexus
iamque mihi videor os tetigisse sacrum.
Nec metus est vestri. Ruitis tamen impete saevo
osque insons trucibus carpitis unguiculis.
Virgineo plus sic abspulsus Marte fathisco.
Tota cadit spebus mens retroiacta suis.
Invidulae, mea quid sunt vobis suavia noxae?
Sic licet immeritum vulnificare labrum?
Iamque, quid in tantas, scio, vos armaverit iras:
debueram vobis suavia prima dare.