Latin
SYLVARUM LIBER VIII, IN QUO SUAVIA., Suavium XXV.
Paul Fleming, Poemata 8.29
Unproofread scanNot analysed yet
Rubella, qua pol! expolitius nihil
decentiusque sol vidit,
ut illa tracturit favere me tibi
nitoris elegantia,
inebriata tota gratiis meris,
placensque castimonia;
quod unicum magis magisque te probat.
Pudica pulcra femina
inusitato cernitur. Nec haec quidem
in una milibus datur.
Decore Cyprin, ore Palladem praeis
Charinque moribus refers.
O alma, si daretur haec licentia
serenitate cum tua,
ut illa, quae suinde melle fascino
amor venenat oscula,
mihi integrum meo sit ore lambere,
et arbitratibus meis
modo liceret involare, ceu libet,
labella vestra caelica,
nec ulla temporis severitas mali,
nec imber, aestus aut gelu,
nec expetenda nox amantibus, nec hoc
dies vetaret improbus,
gerensque bella lusitantibus labris,
gerensque bella dentibus,
nihil verente tale te, tuum sinum
protervus inderem manu,
lubentiisque volverem meis eas
sororculas papillulas.
Sed, o pudica, quid rubes? Quid et feria?
Quid, o Rubella, diffugis?
Mane, mane: pudere vocis hinc subit,
amor quod extudit mihi.