Latin · Elegiac couplet
SYLVARUM LIBER VIII, IN QUO SUAVIA., Suavium XXVIII. Ex Germanico Opitii. Ad patriam Rubellae.
Paul Fleming, Poemata 8.32
Unproofread scanNot analysed yet
O locus, o fluviis gelidoque tenerrime fonte,
quo se laetificum contulit omne decus,
quo cunctae stabulantur opes, quo dulcia quaeque,
quae Phaethon umquam despicit esse bona,
o urbs, deliciosa domus reginaque murum,
imperio praestans divitiisque potens,
sed mage, quod nostri genuisti cordis asylum,
cui gazae nequeunt aequivalere Ditis.
Patria progeniei ignoscite moenia vestrae,
verna mihi post hic civis habere lubet.
Hic mihi post placet esse domi, cor huc animumque huc,
huc solum posui resque fidesque meas.
Quod licet haut nullis angar sub pectore curis,
te mihi tam carum deseruisse Larem,
prae tamen illa ipsam potius te linquere malo;
patria namque mea est, quo mea vita domi est.