Latin
SYLVARUM LIBER VIII, IN QUO SUAVIA., Suavium XLVI
Paul Fleming, Poemata 8.50
Unproofread scanNot analysed yet
Iamque sat, puto, sat suaviatum est.
Et quid suavia, quid iuvant amantes,
sola suavia, suavia aeviterna?
Aut quid sunt ea suavia aeviterna?
Dapes Tantaleae Midaeque gazae,
quae lentas modo commovent salivas
nec pacant animum nec oesophagum.
Sic sunt suavia, si negatur illud,
prae quo suavia suavia haut vocanda,
prae quo non mage suavitas suavis.
Haec praeludia sunt suavitatum,
quas prae suaviolis amant puellae,
quas prae suaviolis petunt puelli.
Biga vinula, melliplena biga,
vos non degener ille, coecus ille
sauciavit Amor, nec indecenti
Cypris proseda vulneravit ictu.
Non fraus callida, non libido spurca,
quae mentes furians levis iuventae,
cogit tramite deviare iusto,
sed mens ingenui tenax pudoris
et parere Dei parata pacto.
Jamque, sponse novelle, ter venuste,
iam cuncti tibi dii favent deaeque,
iam licet, licuit quod ante numquam.
Jamque, sponsa novella, ter venusta,
et cuncti tibi dii favent deaeque
et tibi, licuit quod ante numquam,
iam licet, magis atque post licebit,
quod tuto teneris licet maritis,
quod sibi iuvenes, quod et puellae
noctes atque dies imaginantur;
quod vix vix iocoserii Phaleuci
audebunt poteruntve vulgitare,
istud nempe, quod ex procis maritos
liberisque novos facit parentes.
Ite vinula biga, biga casta,
parentum decus et decus nepotum,
o vestrae nihil, o deeste parti,
nec vos fallere spes decet nepotum,
nec tot vota patrumque patriaeque.
Ille suavia, suavia illa casta,
tot suspiria pura gaudiorum
et fervens genialis ille lecti
omni crimine liber appetitus
vobis pignora patriaeque cives
non vano meditantur auguratu.