# Poemata 8.7

Paul Fleming, Poemata, SYLVARUM LIBER VIII, IN QUO SUAVIA., Suavium III.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/8.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/8.7

Labra tuis quoties mea glutino, vita, labellis,
deficis in partes ipsa nec ipse meas,
clam mihi surripior fixisque amplexibus haerens
sentio me sensim dememinisse mei.
Exspiro lentus mentemque trahens paullatim hic,
immiscet vestris halitus halitulis.
Concido solvanima sic tandem morte peremptus,
nec tamen in lapsu vellor ab ore tuo.
Tale videns animam prius imbibitam ocius efflas;
suscitat exstinctum nobilis aura procum.
Inde revivisco, tamen haut mea sola redivit
mens animi, mistam hanc arbitror esse tua.
Langueo dimidius, semissi corde valesco
et sine te bene me totus habere vetor.
Suffice, quae tua sunt in me, mea vita, tuumque
esse decus reputa, quaeso, valere meum.
Me tepidis suffige labris, tibi calda repandam,
iugibus hinc ambo vivimus halitibus.

---

Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml.
