Latin
SYLVARUM LIBER IX, IN QUO MISCELLANEA., 1. Arae Schönburgicae exstructae a Paulo Flaming, Harttenstein. MDCXXX., 9. Sponsus ad Venerem.
Paul Fleming, Poemata 9.1.9
Unproofread scanNot analysed yet
Noctinuncia vesperugo, puro
longe splendidior, Cytheris, auro,
cunctis lucidior Cypris smaragdis,
omnibus radiantior beryllis
et cunctis rutilantior pyropis;
tu levi peragrans cavata planta
per cacumina, singulis soporeis
suades molligrados sub axe vivis.
Squamosum pecus a vagatione,
accubans scopulis, suave dormit.
Tu, tu plumipedeis vagae phalangeis
turbae, carmine fessulas diurno,
tu, tu sylvivagos tenebricosis
hinnulos reficis favens sub antris.
Te grandaeva parens comas rubente,
rutris saucia, scissa, fissa, fossa,
ab ama fodicante feriatur.
Te sudorifluus vocat colonus
et quae perdia rusticella rurat:
Audi, mater amata, mater, audi!
Deleri pateris tuum nitorem
et cum lumine numen impediri ?
Quis reddet tibi Juliam Mariam,
a qua ceu radiantior nitebas,
eius et propriam facem ex ocellis
augebas? Age, diva, diva mater,
fac, quod optat amore mens flagrante
saucia, ebria. Quam micare terra
hactenus Venerem meam stupebam,
cras mirer rutilo nitere coelo.
Eius conduplicata luce fulge.
Sic tuam mage sic facem iuvabis:
sic meam mage sic crucem levabis.