# Poemata 9.12.2.216-229

Paul Fleming, Poemata, SYLVARUM LIBER IX, IN QUO MISCELLANEA., 12. Epithalamium Nobili Et Amplissimo Viro Hieremiae Aeschelio, Com. Pal, Poem 2, lines 9.12.2.216-9.12.2.229. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/9.12.2.216
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/9.12.2.216

Fortunata dies, quae te e discrimine tanto
eripit et dubio nubentem subtrahit aevo.
Jam sortes agnosce tuas, nec differ in horas
mollia quae teneris debentur gaudia nuptis.
Invidiam tibi nempe facis, si segnior instas
et te non toti mdulges effusus amori.
Illa decus generis, facies pulcerrima rerum,
amplexus petet una tuos. Dabit oscula soli
et sperata diu multis tibi gaudia pandet.
Foelix coniugium! Quid enim voveamus amici,
quod non aura favens iam praepediisse videtur?
Quod superest, primo, nec desperamus, in anno
foecundate torum. Patrio succrescat honori
aemulus et similis materni sanguinis haeres.

---

Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml.
