# Poemata 9.14.2

Paul Fleming, Poemata, SYLVARUM LIBER IX, IN QUO MISCELLANEA., 14. Propempticum, Hartmanno Gramanno, Medico, scriptum Revaliae MDCXXXV. 1635. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/9.14.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/9.14.2

I, comes, et pinguem revide vetus accola Salam;
sed quoque dic patriae dulcia verba meae.
Hsec, velut unitis socios discedere dextris
vidit, ad hunc reduces nos putat esse modum.
Sed charae mea verba refer: Tuus ille, quod optas,
vivit, at in reditu signa morantis habet.
I, comes, at sine me facilique revertere fato,
et nova laetitiae sis mihi caussa novae.
Scr. Revaliae XII. Kal. Junias, MDCXXXV.

---

Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml.
