Latin
SYLVARUM LIBER IX, IN QUO MISCELLANEA., 3. Taedae Schoenburgicae Paulli Flemmingi. 1631.
Paul Fleming, Poemata 9.3.0
Unproofread scanNot analysed yet
Illustri Doinino, domino Christiano L. B. a Schönburgk, iam sponso, …. Sine munere et voto sponsus a me salutari non debebas, domine. Dignum erat ei gratulari, de cuius favore et benevolentia iam olim mihi. Sed munera ubi? Talium ego egenus, nec tu egens. Quae vero habeo, heic habe! Et huius et illius vicem explere debent haec, quae his diebus tibi scripsi, epithalamia, hoc est lusus artis minime severse. A Fescenninis fortean haut nulla mutuo sumpsisse videbimus; sed ideo male fecimus, si fecimus? Non puto. Arceudo fascino olim canebantur illiusmodi compositionis carmina; concedatur et mihi hic praetextus. Respice hanc aetatem, quae propensior est ad amatoria. Juvenis sum et concessum puto alludcre ad concessas voluptates. Celebritas nuptialis non adeo rigida est, quae iocos non admittat. Verborum petulantiam notus vetere instituto ludus Ausonio admittit. Absit autem a me, ut tibi offeram mere Fescennina, hoc est, talia quae a theologo vel in vir- ginum choro non possint debeantve legi. Di prohibeant talem impuden- tiam! Reverentior sum tuae sublimitatis, illorum sanctitatis harumque castimoniae. Sed et cpithalamia, inquit magnus Grotius, habcnt, quod excuseut, suam nimirum, id est nuptialem liuguam, sine qua ue epitha- lamia quidem sunt. Quodsi fortasscan et nostris iocis alicuius severita- tem lacessiverimus, nuptias severa non amarc sciat. Legat, ut yainx. a, ut eadem probet et ignoscat; sin minus, ne limis quidcm obtueatur. Omni iudicio heic non satisfacitur. Nolit, velit, perinde est; aliter haec non fiunt nec debent. Tu, sponse, cum Junone tua, utere, quod per aetatem et tempus licet. Deincipem tuam faventiam mihi polliceor, qui sum tuus humilis P. Flemming, Harttenstein.