# Poemata 9.8-3

Paul Fleming, Poemata, SYLVARUM LIBER IX, IN QUO MISCELLANEA., 8. Promus miscellaneorum Epigrammatum et Odarum, Omnem nuperorum dierum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/9.8-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/9.8-3

Mille mihi intentent praeseuti fulmine mortes,
haeresis, invidia, Marspiter, induferi.
Sto, feriant! Non curo pili, non aestimo stloppi.
Christus enim vitae meta scopusque meae.
Haec sunt ista tui, Crermania, vindicis ora,
vultus hic Augusti debuit esse tui.
Nil heic non regale vides, non Caesare dignum.
Quis neget, heic auro vilius esse nihil?
Post unum, Germane, tuum, tuus est deus alter,
quem viva pictum cernis ab effigie.
Hunc veniens prono venerare supinus honore
atque abiens aliquem dic tuitum esse deum.

---

Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml.
