# Poemata 9.8.30

Paul Fleming, Poemata, SYLVARUM LIBER IX, IN QUO MISCELLANEA., 8. Promus miscellaneorum Epigrammatum et Odarum, Omnem nuperorum dierum, (30) In tres coronas, stemma regis.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/9.8.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/9.8.30

Nam quae triga nitens adoreorum,
scintillantibus hinc et hinc pyropis
et gemmantibus hinc et inde baccis,
in auri radiantis ardet igne ?
Nempe triga flagrans adoreorum
Suecae gloria fertur esse cerae.
Non sic tergemina corusca classe
summi tempora praesidis sacrata
puris praeradiat corona flammis.
Non sic Caesareum refulget aurum.
non tali cupido tributa censu
exsolvunt Arabi fluenta gemmas.
Non tantos legit Ormus uniones.
Non tam dives aquis rubris metallum
Pactolusve Tagusve Duriusve
aut Ganges locuples feraxque Baetis
aut flavus vehit Hermus aut Hydaspes.
Non gazas similes tegit favissis
dives Americe Peruviauis.
Illis divitiis adoreisque
usquam par nihil est, nihil secundum,
velut par nihil est, nihil secundum
haeredi triplicis duci coronae.
Phoebus sufficit unicus diei,
trinum uni diadema vix Adolpho.

---

Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml.
