# Poemata 9.8.35

Paul Fleming, Poemata, SYLVARUM LIBER IX, IN QUO MISCELLANEA., 8. Promus miscellaneorum Epigrammatum et Odarum, Omnem nuperorum dierum, (35) De symbola regis. Cum Deo et victricibus armis.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/9.8.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/9.8.35

Cum Deo victricibusque faustus armis praelior.
Pro Deoque, pro fideque me meumque deputo.
State, foedirupiones, omnium mortalium,
quot fuere, sunt eruntve, state, postremissimi.
State, state! Dimicemus! Experiri iam licet,
an sit extra praeliantis territorium Dei,
an sit extra nostra castra sors, salus, victoria.
State, nequam! praeliemur! iactitemus aleam!
Sic ait rex Tyllianis torvus ira copiis
moxque bellatura iusso signa movit classico,
moxque sensit eius esse symbolum valentiae.

---

Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml.
