Latin · Elegiac couplet
SYLVARUM LIBER IX, IN QUO MISCELLANEA., 8. Promus miscellaneorum Epigrammatum et Odarum, Omnem nuperorum dierum
Paul Fleming, Poemata 9.8.8.1
Unproofread scanNot analysed yet
Illa ego prima truces peregrini passa furores
militis in regno, Saxo verende, tuo.
Quae mihi tam crudam turbavit Tyllidis iram,
caussa patet, si vis noscere, sacra fui.
Sic nocet integritas sanctique faventia recti,
heu! fuit exitio nil meruisse mihi!
Prima fui, quae fracta minis hostilibus hisco,
sed quoque, quae redeo libera, prima fui.