Latin
v
Paul Heinrich Gerhard Möhring, Avium genera v
Unproofread scanNot analysed yet
TRAEFATIO. Lecturo! eminem umquam unum adeo fuisse peruersum mente crediderim, qui negaret, esse e primis humani generis officiis, summam summi Numinis bonitatem &sapientiam in creandis alitum familiis ore &scripto celebrandi. Quae namque uoluntas in hominem clementissima Deum commouit, ut animantium singula genera, pisces item &insecta, è nihilo produceret, eadem certe auium condendarum illi fuit. Confirmauit id ipsum testimonio suo diuino, esse bona, quae creasset, additoque benedicto, ut suas singulae species ad memoriam sempiternam propagarent.