# De harengo exercitatio medica 10

Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica, CAPUT. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/10

Praeterea Chaltis eodem authore vitio diro, quod nulli piscium accidit, infestatur, ut pediculi sub branchiis innati multi interimant. Etsi enim Harengus sit tectus argenteis squamis, aut quae nitidissimum ferrum referant, ut illo splendore Chalcidis nomen mereatur, fluvialis tamen non est, nec foeda φθαρίαεις tam nobilem piscem absumit, nec unquam in eo deprehensa. Chulcis quoque ter anno parit, testimonio Plinii lib. 9. histor. nnt. cap. 51. cum Harengus semel in anno, vere scilicet, & in quibusdam locis autumno venere exsolvatur, lassis tum ac marcidis coitu piscibus, vasisque spermaticis extenuatis & flaccescentibus. Nec Harengus μαινis est Aristotelis lib. 6. histor. animal. cap. 17. & 8. histor. aniusal. cap. 30. Mana Plinii lib. 32. histor. nat. cap. II. Italis Menola, Μairie aut λευκομαινiς Athenaei lib. 7. Deipnosoph. pag. 315. etsi Halecem Theodorus Gaza interpretetur. Massarim vir apprime doctus & industrius λευκομαινίδας sivè σμωρίδας, quas gerres dixit Plinius, Veneti girulos vocant, Belgarum Aringas esse autumat, opinionis non certus, ut refert Hadrianus Junius in Nomenclatore. Neque enim brumâ Harengus parit, ut maena, sed vere: cujus foetura mense Julio & Augusto capitur in fluviorum ostiis. Sed nec color Harengi maris in nigriorem aut multae varietatis vertitur, ubi foemina coitu impleri incipit, quod de manide Aristoteles lib. 8. histor. animal. cap. 30. prodidit, & Plinius lib. 9. histor. nat. cap. 26, mutare colorem candidas hyeme maenas, & aestate fieri nigriores, asseruit. Nec maculae caeruleae toto corpore & potissimum in capite & dorso sparsae, ut de maena Rondeletius lib. 5. de piscibus cap. 13. tradit: sed nec pessima carne efficitur, ubi foemina impleri incipit, ut ob foetorem τράvος appelletur eadem authore. Unde Martialis lib. 12. epigramm. 28. Fuisse gerres, aut inutiles Manas, Quas Odor impudicus hirci fatebatur.

---

Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_harengo_exercitatio_medica.
