Latin
CAPUT. II
Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica 11
Unproofread scanNot analysed yet
Quas in nullo pretio apud Romanos fuisse ex iisdem versibus constat, cum Harengus recens Italiae ignotus sit. Sed nec ex arena ac coeno Harengus generatur, quod de Maenide tradit athenaeus lib. 7. Deipnosoph: pag. 285. Pusillam quoque Maenida Numenim apud eundem libro allegate pag. 328. &Antiphanes in Rustico, sive Butalione, Maenidas Hecates cibum ibidem pag. 313. appellat, διὰ τὴν βραχύτητα: vilissimos enim, minimos &contemptissimos, pisces Hecate in deliciis habet. Unde proverbio datus locus Hecates coena, de qua Erasmus in adagiis. Quae an Harengo competant, gustus arbiter experientiaque nos docebunt. Nec veterum Halec, Alec aut Hallex Harengus est, vox, ut testatur Priscianus lib. 6. ab authoribus usurpata &foeminino &neutro genere, ab Horatio scilicet, Plauto in Aululariâ, si Nonio Marcello credendum, Numero 395. Martiale lib. 1I. epigramm: 28. Plinio lib. 9. nat. histor. cap. 17. &lib. 31. cap. 8. Alex enim muriae conditaneae genes suit, &vitium gari, authore Plinie loco posterius adducto, imperfecta scilicet ejusdem nec colata faex. Quo videtur alludere Plautus in Poenulo act. 5. sc. 5. vers. 31. Halex viri, id est non vir, sed vitium viri, muria &pene saex ut censent Taubmannus &Lambinus in comment: Acidalius Hallex viri interpretatur effoeminatum, &qui virum sibi quaerat. Horatius lib. 2. serm. sat. 4. faecem ab halece distinguit. ——ego faecem primus &ales Primus &inveni piper. Ut vel hinc constare possit, garum, alec &faecem iisdem salituris piscium provenire: quorum garum maximo pretio olim veniit, bales minore; faex, vero minimi aestimata. Condiendis cibis halec olim usurpatum, quemadmodum &garum famosum antiquorum condimentum fuit, ut in de purpura libro docui. Hales autem, variis piscibus paratum, pervenit etiam ad ostreas, echinos, urticas, cammaros, mullorum jocinora: innumeruque generibus ad saporem gulae sal coepit tabescere teste Plinio lib. 31. nat. hist. cap. 8. Et M. Apicius ad omne luxus ingenium mirus ex mullorum jecore alecem excogitare provocarit eodem Plinio referente lib. 9. nat. hist. cap. 17. Quin nec Harengus Alecula Columellae est, de qua scribit lib. 8. de re rust: cap. 15. Datur rivalis alecula, vel si qua sunt incrementi parvi fluviorum animalia. Non enim Harengus in lialia capitur; sed occani Germanici marisque Balthici praecipuus piscis, dulcis undae minimè tolerans, nisi quod foetus novelli salsi maris impatientes, &commodioris pastus gratia, ad ora fluviorum aestate reperiantur. Conditas tamen sale aleculas fuisse vel nominis indicat ratio: namque ἄλς ἀλὸς ὁ salem significat: quod ¬at Isidorus Hispalensis, cui lib. 12. Origin. cap. 6. alecula pisciculus est ad liquorem salsamentorum idoneus. Prisciano lib. 6. pag. m. 170. Alec genus piscis est, Charisio Halex ἰχθὺς τεταριχευμέros. Et Columest. lib. 8. de re rust: cap. 17. Itaque praeberi convenit tabentes aleculas, &salibus exesam Chalcidem.