# De harengo exercitatio medica 12

Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica, CAPUT. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/12

Sale enim minutos pisces tabescere, &, ob mollem humidamque carnem, colliquari experientia docet, & notum ex Galeno 3. alim: fac: cap. 41. Quo sensu Halecum nomenclaturam Harengo ab Actore, Authore lib. de natura rerum apud Vincentium in speculo naturali. Olao Magno lib. 20. Scaligero exereit. 226. sect. 2. Paulo Jovio, aliisque, usu confirmato jam vulgi vocabulo, datam credo: quod nullus piscium ad salituram magis commodus inveniatur: qui salsus in usum hominum, ultra quàm alii pisces, sanus durare Authori de natura rerum dicitur: ex quo repetit Vincentius loco jam citato. Si tamen tribus aliqua Harengo meo arbitrio assignanda foret, ad Chalcidas eum referrem: cum Athenaeus lib. 7. deipnosophi p. 328. & seq. ab Epaeneto Chalcidas Sardinas vocati, & Aristotelem lib. 5. hist. animal: (locum tamen hactenus reperire non potui) easdem Sardinas, appellare scribat: quas Harengi admodum similes esse constat, ut P. Bellonius lib. 1. de la nature & diversite des poissons, Chap. 14. in locum Celerinorum seu Sardinarum majorum substituerit Harengi iconem: & ego formae similitudine ductus Sardinas secundam Harengorum speciem statuam: quas in mari mediterraneo copiosissimas capi, & priscis scriptoribus notissimas fuisse scio. Generalius vero Chalcidum nomen, quàm ut uni speciei piscium competat, unde & Eritimis à Dorione tributum, quos Encrasicholos Chalcedonii vocant, & Trichiu à Chalcedeniis, ut Athenaeus loco relato testatur. Allus quoque aut Allex, ut veteres codices habent teste Scaligero in notu, Festo de verbor. signif: est pollex feandens proximum digitum, quod relut insituisse in alium videatur, quod Graece dicitur ἄλλεθαι. Harengi nomen, licet foro Romano ignotum, in praesenti exercitatione retinere mihi constitutum, usurpatum quoque ab Ulysse Aldrovando lib. 2. de piscib: cap. 10. Rondeletio lib. 7. de piscibus cap. 16. magnis rei pisculentae aliisque authoribus: ut, peregrino nomine dato, piscem hunc nobilissimum antiquis scriptoribus ignoratum fuisse confirmem.

---

Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_harengo_exercitatio_medica.
