# De harengo exercitatio medica 13

Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica, CAPUT. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/13

Quod si confessione horum aliorumque scriptorum constet, Harengum in mari mediterraneo non capi, in quo tamen adducta piscium genera observantur, supervacaneum duco, ejus etymologiam ex antiquis monumentis liter irum eruere velle, pisce per tot secula incognito. Nostris ein Hering dicitur, Belgis Hareng/ Italis Harengo, item Aringa, Anglu à Heryng, Gallu Harang, Danis Sild. CAP. III. Harengi naturam, locum ejusque species recenset. Arengus gregalis piscis est, sequiturque maximo numero duNeque enim ullus Ecem suum, prae caeteris corpore decorum. grex caret duce, authore Aristotele lib. S. histor. animal. cap. 13. Iconem Archontis piscium crediti transmisit mihi Amplissimus & Excellentissimus Vir Dn. Nicol: Tulpius, Scabinus Amstelredamensis, Medicus nostri seculi Clarissims, cujus litteris me non parum adjutum in praesenti operâ agnosco, ut ipsa verba Eruditissimi Viri referre constituerim, quoties. cunque dabitur occasio: quod benignum arbitrer cum Plinio praefat: ad Vest asianum Imp: & plenum ingenii pudoris, fateri per quem profecerim. Ducem vero illum si bona fortunâ interceperint piscatores, plerumque tantam includant Harengorum copiam, ut retia ingentia illis non sint capiendis, & funes eorum aliquando incidi oportuerit, cum ob inclusam multitudinem extrahi non possent, ut ex Alberte Magno reperit Vysses Aldrovandus. Fidem testor nostrorum piscatorum, Harengos interdum tantâ copià subire ostium nostri fluminis orasque maris, ut extra retia (quae alia post alia extenduntur, quo totum agmen piscium, quod plus quàm quadraginta lastas aliquando impleat, concludant) manu atque urceis à pauperibus extrahi possint. Ne dicam, quod omnem fidem superat, & tamen verum est, Bergis Norvvegicis greges Harengorum cumulatis.

---

Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_harengo_exercitatio_medica.
