# De harengo exercitatio medica 16

Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica, CAPUT. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/16

& Harengus ex mari Balthico austrina loca, fluviorum ostia, ac littora adit, ut foeturam dulcibus aquis, locisque à tempestatum vehementiâ & belluarum saevitiâ securis deponat. Has intelligi à piscibus causas, servarique temporum vices cum Plinio lib. 9. cap. 19. merito quis miretur: quibus etiam causis pisces ex mari mediterraneo in Pentum secedere affirmat Aelianus loco allegato & lib. 9. de animal. cap. 59. Tranquillitas enim maximè commoda ad excipiendos piscium partus, eosque incolumes conservandos eodem authore loco relato, & Plutarcho lib. de solert. anim. Docuit idem Aristot. I. 8. hist. anim. tap. 13. ubi tum victus, tum partus gratiâ Thunnos Pontum petere scripsit: quod ille uberioribi propter aquarum dulcium admistionem hic etiam commodior illic, nullis aut paucis belluis in Pento versantibus, locisque ad partum aptioribus: cum & humor dulcior ac potulentior foetum melius educet. Qui tamen postquam pepererint, & proles jam adoleverit, mare repetere dicuntur. Firmat de Panto Euxino D. Basilius Magnus Hexaemeri Homilia 7. p. 67. Ut hinc ratio constet, cur lacus maritimi Borussiae & Pomeraniae tanta copiâ diversissimi generis piscium abundent. Placet, ut non alienum à praesenti materiâ, adscribere ex Divo Ambrosie Hexaemer. lib. 5. cap. 10. Pisces ex plurimis locis à diverso sinu maris innumeri velut communi cansilio convenientes conjuncte agmine flatus Aquilonis petunt, et ad illud Septentrionalium mare partium quadam naturae lege contendunt. Dicas si ascendentes videas, Rheuma quoddam esse, ita proruunt fluctusque persecant, per Propontidem in Euxinum Pontum violento impetu profluentes. Agnosco equidem Divinae virtutis radios, penetrantes in abyssum maris, quibus excitati pisces statuto tempore, justoque ordine, quasi sub Imperatore aut magistro quodam, certa loca adeunt repetuntque, caerera ἀπαίδευτοι ὄντες, καὶ ου μαθόντες τὰ δέοντα ποιέαν, ut loquitur Divinus Senex lib. 6. epidem sect. 5. Quo magis verecundari nos decet, praevertere pecudes has marinas in propagandâ sobole humanos conatus. Unde Ambrosius loco laudato. Pisces tanta maria transmittunt, ntutilitatem aliquam suo generi quaerant. Nos quoque diffusa aequora transfretamus. Sed quanto honestius, quod successionis amore, quàm quod pecuniae aviditate suscipitur. Denique illis ad pietatem, nobu ad quaestum transmissio deputatur. Illi sobolem praeferunt, omnibus mercibus cariorem, nos mercem longe imparem ad periculi vicem miserâ lucri cupidine reportamus. Itaque illi patriam repetunt, nos relinquimus. Illis natando incrementum generu acquiritur, nobu minuitur navigando.

---

Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_harengo_exercitatio_medica.
