# De harengo exercitatio medica 21

Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica, CAPUT. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/21

Tulpius refert, in profundum piscatores demergunt, prioribus intactis Praeterea bellua quaedam marina, à nautis Hille/ & Olao Magno Helius vocata, quae invitissima conspicit Harengos retibus implicatos, quasi malleo ferit navem, menitura nautas, ut elevent retia jam satu repleta, quò ipsa fiat illorum piscium compos, qui deinde nautarum manui effugiunt, ut in literis ad me datis meminit Vir Exellentissimus, Dn. Nicolaus Tulpius. Author de natura rerum, ut ex eodem describit Vincentius in specuio nat: lib. 18. cap. 30. Olaus Magnus epitom. lib. 20. de piscibus, & Ulysses Aldrovandus lib. 2. de piscibus cap. 10. Harengos, ubicunque super aquas in mari lumen viderint, gregatim adnatare, atque hoc astu, dum ad retia dictis, id est certis, temporibus allicuntur quasi paratos ad capienQuod dum divino munere in usus hominum deduci memorant. tamen artificium, ut ineptum atque alienum à piscantibus, in Scaniâ & in nostro littore desitum adhiberi, quod absterreri potius Harengorum greges autument: cum splendore nivis aut fulgetri perterriti retrocedant. Apud Hollandos quoque id commentum in desuetudinem abiisse refert Dn. Tulpius: qui tamen eodem teste subinde intempestâ nocte arcendunt ignes, quibus commonefaciunt socios suos, se ob turbidius mare piscatione destituros, ac proinde ipsorum interesse, ut circumspectiu se geraut, ut ab inopinato lucentium navium interventu retia ipsorum quid detrimenti capiant. Truttis tamen cancruque fallendis nocturnos ignes adhiberi memini. Harengus aquae dulcis indignantissimus est, brevique emoritur, Vinisi salem injeceris: quanquam nec tum quidem diu superet. vum tamen ultra horam asservari vidi: cum temere positus & aliis Harengi compressus curru per integrum miliare, sed hyeme, transportaretor: contra quàm censet Gesnerim lib. de piscibus fol. 5. Harengum gum vivum extra aquam ne quidem conspici; sed statim, ut aeris serena contigerit, expirare, nec ullam moram esse inter contactum aeris & expirationem, ut ex Authore de natura rerum Vincentius in speculo naturali, Ulysses Aldrovandus, Olaus Magnus locis adductis confirmant. Dum haec scribo subit animum recordatio piscis, quem indifferentis penocum Harengo similitudinis Nobiles in Pomeraniâ Muraenam, nullâ, nec quidem minimâ, cum veterum muraenis cognatione, rectius Harengum lacustrem appellaverint, sapore jucundo & satis tenerâ carne, nisi si locus, cum lacuum piscinarumque indigena sit, suspectam bonitatem ejus faceret.

---

Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_harengo_exercitatio_medica.
