Latin
CAPUT IV
Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica 25
Unproofread scanNot analysed yet
Basilium magnum Homilia 7. Hexaemeron. Non diffiteor pisces quosdam ἐπαμφοτερίζειν, atque ambiguae esse naturae, non propter cibum, sed quod aerem &aquam iisdem instrumentis, non tamen eodem tempore, hauriant, ut de Execato, ἀπὸ Jῆs κdιτης sic dicto, quod in siccum somni causâ exeat, referunt Theophrastus lib. de pisc: in sicco deg; Plinius lib. 9. bistor. nat. cap. 19, &ex Clearcho Athenaeus lib. 8. Deipnosophip. m. 332, item de piscibus Indicis, qui ex fluviis terram petunt, saliunt, rursusque in aquam redeunt, &de piscium genere circa Babylonis rigua decedentibus fluviis in cavernis manente Theophrastus eodem libro, Plinius libro allegato cap. 57. Eos inde exire ad pabula pinnulu gradientes, crebro caudae motu, contraque venanteis refugere in suas cavernas, &iis obversos stare: capita eorum esse ranae marinae similia, reliquas partes gobiorum, branchias ut caeteris piscibus. Quos omnes peculiaris esse naturae, atque modicâ saltem refrigeratione indigere author est Theophrastus: qua de re &branchias angustas tales pisces habent, ne aer confertim irruat, ut in murenis &anguillis aliisque piscibus videmus, qui in sicco diutius morari perhibentur.