Latin
CAPUT
Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica 26
Unproofread scanNot analysed yet
persuasit, ut crederent, Harengum nullis cibis vesci, sola aquâ marinâ contentum: quemadmodum &Apitas spuma maris nasci, marinaque aqua sustineri ἀλιευτικῶν scriptores prodidere: ut hinc praestantia piscis aestimari possit, viventis solo ac puro elemento. Unde Actor, ut Vincentius in allegati operis lib. 18. cap. 30. recitat: Fertur allex ex puro aquae elemento vivere, sicut salamandra ex igne. Quorum opinioni si quis opponat, simplici elemento nullam inesse aut generandi aut nutriendi vim; is simul fateatur necessum est: nullam aquam simplicem atque adeo puram esse, ut non terrae quid permixtum habeat; maris vero cum salsa sit &gravior, ab illa simplicitate declinare, multumque alienae substantiae, salsae cumprimis, permixtum gerere. Etenim, ut loquicur Aristoteles lib. 2. meteorolog. cap. 3. aquae crassitudo corpulentiaque tantam afferre differentiam potest, ut navigia aequo rerum, quae convehuntur, onere pressa, in amnibus fere demergi videantur, in mari modice sese atque ad navigandum peropportune habearet, Et Plinius lib. 2. hist. nat. cap. 103. marinas aquas, quarum natura gravior, magis invecta sustinere testatus. Quin ut confessum assero, multo plura animantium genera, multoque foecundiora in mari degere, quam in terra. Vt vera credatur vulgi Romani opinio: quicquid nascatur in parte naturae ulla, &in mari esse, praeterquae multa, quae nusquam alibi, sententiâ Plinii lib. 9. histor. nat. cap. 2. Hinc Venus ex mari genita Poetis dicitur, ut commentò istò maris almam fertilitatem significarent: qui &marinos Deos foecundos, &multorum liberorum parentes fecere, teste Plutarcho lib. 6. symposi quest. 10.