# De harengo exercitatio medica 28

Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/28

ut aliquando ultra sexaginta squillas gibbas, sed minores, in uno numeraverim, & ex iis multas, coeptâ coctione jam tabescentes. In Venere jam defunctô adeo distentum intestinum quidem non offendi, semiplenum tamen ovis aliorum piscium, vel suismet ipsius; quod interdum & genitali albo succo difflueret: ut, quod de oviparis piscibus prodidit Aristoteles lib.5. histor. animal: cap. 5, in propriam foeturam Harengum saevire credam, maximè dum Venere languidus & exhaustus cibos duriores non sustinet. Namq, tempore coitus, verba sunt laudati Authoris, foeminae mares sequentes masculorum semen vorant, ventremque eorum rostris percutiunt. Quò etiam fit, ut mares semen & celerius fundant, & largius. Tempore autem partus mares foeminas sequentes, quae illae ova ediderint, ipsi mordicus vorant: pisces vero ex iu, quae remanserunt, oriuntur. Caeteroquin Harengus, explendis genitalibus meatibus, ovisque formandis, quae brevi tempore maturantur, ut ventrem insigniter distendant, valentiores cibos, muscum, algam, sabulumque minutissimum ingerit, Harengus enim celeri incremento adolescit, ut de eodem Dn. Tulpius asserit, & de aliis piscibus, praesertim, qui in Ponto degunt, affirmat Aristoteles lib. 6. histor. animal: cap. 17: & ex eo Athenaeus lib. 7. deipnosoph: p. 308. Errorem vero istum de perpetuâ intestini inanitate inde manasse existimaverim, quod Harengi non nisi exenterati sali committantur: unde eos vacare intestinis, solumque argenteum ductum, quem animam vulgò vocant, semper vacuum, habere quibusdam persuasum; cum etiam locis à mari remotioribus Harengorum recentium nulla sit copia. CAP VI. De Harengi elixatione. Arengus aut recens elixus atque assus in cibum venit, aut sallitus, aut fumo passus: unde, pro variâ apparatus condimenAtorumque differentiâ, qualitates alias accipit, alias perdit.

---

Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_harengo_exercitatio_medica.
