# De harengo exercitatio medica 30-2

Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/30-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/30-2

aliàs curiosis coquis in more positum, & à medicis mandatum, suam rationem habet. Oribasius lib. 4. collect. cap. 9, pisces sic paratos succi pleniores esse, & proprium succum in se retinere autumat. Confirmant Avicenna lib. 2. tract. 2. cap. 553. Et melior, ait, ipsorum decoctio, ut coquatur aqua donec ferveat, & deinde projiciantur in eam. Isaac Israclita lib. diaetar: universal: cap. 6. Si quilibei piscis coquinandus erit, jusculum suum cum aromatibus parvis decoqui debet & calido et bullienti apponatur piscis. Hoc enim saporosiorem reddit, & sanguinem laudabiliorem facit. Densatis scilicet & coactis fervore piscibus humidum eorum byGoo eorum interius non tam facilè eliquatur; quod alias in elixatione fieri testis est Aristoteles lib. meteorolog. cap. 3. Qua de re etiam luculento igne Harengi coquendi, quò melius despumentur, & ne lento lenique calore ingenitam suavitatem in affusam aquam deponant. Sed nec nimia aqua esse debet, in qua Harengi effervescunt, ne exquisita gratia copiosiore humido penitus diluatur.

---

Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_harengo_exercitatio_medica.
