# De harengo exercitatio medica 32

Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/32

deipnosoph: pag. 6. & Aristotele sect. 28. problem: quaest: 7. collum gruis à Diis, aut ut Athenaeus refert lib. 8. deipnosoph. pag. 341, tricubitalem gulam, sibi dari optaverat, quò prolixior cibi potusque voluptas foret, cum coquis & opsonatoribus pacisci solebat, ut omnia calidissi ma mensis inferrent. Pithyllus quoque manicas & digitalia indutus cibis vescebatur, ut in os miserrimus popino eos quàm calidissimos ingereret, teste eodem Athenaeo loco adducto. Quin apud Romanos quoque exquisita voluptas servidorum fuit: unde Seneca lib. 4. quaest: nat: cap. ult: Ardentes boletos & raptim condimento suo mersatos demittunt pene fumantes. Et Epist. 95. Quid? illa purulenta & quae tantum non ab ipso igne in os transferuntur, judicas sine noxa in ipsis visceribus extingui? Quo fine & foculus olim appositus mensis, interpres Aristophanis in Acharnensibus ἐσχάρας ἄρουλαν vulgò nominari scribit. Quò spectat ejus. dem Senecae inlustris locus Epist. 78. Quia non circa coenationem ejus tumultus coquorum est, ipsos cum opsoniis focos transferentium. Hoc enim luxuria jam commenta est: ne quu intepescat cibus, ne quid palato jam callose parum ferveat, coenam culina sequitur. Parasitus Plautinus quidem in Persa act. 1. scen. 3. muraenam & congrum calefieri vetat: quod nimio melius oppectantur frigida. Ubi non de primâ coctione piscium loquitur, qui aestuantes adhuc multò refrigeratis sapidiores; sed pridie coctos denuo effervescere dissuadet, ut minus gratos. Quamvis famelicus Saturio, differri tantillum temporis cibatum, aegerrime sustineret. Salmonem assulatim conscissum, pridie coctum & in eodem jure, ne nigrescat, asservatum, frigidum convivis apponi usus, sed improbus, obtinuit; quod multò edibzy G Google multò suavior sit in frusta majora seu αύβια dissectus, calensque igne oblatus; praeterquam quod ventriculum minus offendat. Quidam tamen cocto ac refrigerato Harengo poma minutim conscissa addunt, affuso desuper aceto, paraturi opsonium, quod novitate & saporis peculiari gratiâ plerosque invitare possit. Ante omnia vero Harengi sint recentes, qui, ut Senecae verbis utar lib. 3. nat. quaest. cap. 18.

---

Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_harengo_exercitatio_medica.
