# De harengo exercitatio medica 33-2

Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/33-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/33-2

pars sit maritima. Et Plinius lib 4. nat histor. cap. 7. Ab Isthmi angustiis Hellas incipit, nostris Graecia appellata. In ea prima Attica, antiquitus Acte vocata. Heliogabalus quidem ad mare piscem nunquam comedit, in longissimis à mari locis omnia marina semper exhibuit, monstrum hominis, & perdendis imperii opibus natum: qui quod rarum esset, & magno veniret pretio, solùm magnificum arbitrabatur, orexin convivie hanc esse asserens. Idem pisces semper quasi in marinâ aquâ cum colore suo coctos conditurâ venetâ; blaum abgesotten/comedit, ut testatur Aelius Lampridius in Heliogabalo.

---

Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_harengo_exercitatio_medica.
