# De harengo exercitatio medica 35

Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/35

Concoctu quoque facilis Harengus est, ob carnem tenerrimam, quae vel à modico calore digeratur: coctio enim, quae in ventriculo, hepate, & quae in singulis partibus alendis assimilatio fit, in mollioribus facilius, in durioribus aegrius efficitur authore Hippocrate lib. de affect. p. m. 528. ut & Oribasio lib. 1. collect. cap. 52. Εύογκος praeterea est, qui ventriculum non distendat: quo sensu Athenaeus lib. 8. deipnosoph. pag. 358. pisces saxatiles esse ἐυόγκους καὶ πέπτεσθαι αχέως dixit. Brevi quoque iisdem de causis per alvum abscedit: ut propterea athletis, aliisque qui magnis laboribus atteruntur, levissimus hic cibus solidum sufficere alimentum nequear. Unde Rases lib. 25. continent: de regim: cibi & potus cap. I.p. m. 503. Cibaria quae tenuem generant sanguinem meliora sunt in durabili conservatione sanitatis: tamen non praebent sustinentiam laboru neque vim: sed grossa sunt è converso. Sanguinem tenuiorem Harengus praebet, (contentione factâ cum eo, qui ex pedestribus animalibus generatur) qui non adeo copiotè nutriat, & celerius discutiatur, maximè tamen prosit: consistentiâ scilicet medius inter admodum tenuem & aquosum, qui venâ effusus non coeat, & instar picis admodùm crassum: qualem ex pelagiis piscibus, ei qui ex optimo pane & perdicibus provenit proximum, generari autumat Galenus Jalim. fac. cap. 26.

---

Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_harengo_exercitatio_medica.
