Latin
CAPUT VII
Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica 37
Unproofread scanNot analysed yet
de piscibus: cujus versus ab Amplissimo Dn. COLERO, Consule, tum recitari memini. Si pisces molles sunt, magno corpore tolles, Si pisces duri, parvi sunt plus valituri. Quales etiam Isaac Israelita lib. diaetar. universal. lect. 49. fol. 90. in isto genere praefert. Et Avicenna authore lib. 2. tract. 2. cap. 553, Eligitur quidem ex piscibus duram carnem habentibus ille, qui est minor: &ex habentibus mollem carnem, qui est major ad terminum aliquem. Quod horum nimia humiditas in aduliu consumpta sit, illorum siccitas in junioribus aetatis beneficio temperetur, juxta Actuarium lib: de spir. animal. nuir. cap. 7. Qua de re &haedorum carnes agninis medici praeferunt: quod hircorum caro sicca in tenera aetate humore minus diffluat; contra quàm agnellorum, quae tota mucosa est, ovibus etiam aetate provecta excrementitio humore circumfluentibus, ut docent Galenus 3. alim: fac. cap. 2. &lib. 8. meth. med. cap. 2. Oribasius lib. I. cuporist. cap. 21. Avicenna lib. I. f. 2. doctr. 2. cap. 15. In Harengo recenti mirum quantum major gustus gratia minori iisdem caussis praepolleat: modò non sit naturâ suà nimis grandis, aridus &strigosus, qualis Bergensis &Scoticus: quem tamen nondum penitus adultum lautiorem judico. Dum autem μαλακοσάρκους pisces laudo, non μαλάκια Aristoteli lib. 5. histor anim. cap. 12 &18, Athenaeo lib. 8. deipnosoph. Galeno3. alim. fac. 35. Oribas. lib. 2 collect. c. ri, Plinio verò lib. 9. histor. nat. 6. 20. et 28. mollia dicta intelligo; piscium scilicet genera, quae neque squamas neque asperam neque testaceam cutem, sed mollem, qualis humana est, habent, ut polypus sepia, lolligo, &c. Haec quidem tangentibus mollia videntur, durae tamen carnis sunt, difficulter concoquuntur, &exiguum salsum succum in se continent: si tamen concoquantur, corpus non parum ed bzy G Google parum nutriunt. Caeterum haec quoque plurimum crudi succi generant juxta Oribasium lib. 2. collect. cap. 53. Aetium tetrabibl. 1. serm. 2. cap. 146, ex Galene 3. aliment. fac. cap. 35. Adulta tamen μαλάκια, &corpore grandiora meritò damnaverim, ut ad concoquendum magis obstinata, duriore ob aetatem facta carne.