Latin
CAPUT VII
Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica 39
Unproofread scanNot analysed yet
Quin &alimenti purioris ubertas, quod in vasto mari cuique piscium generi sat est, laudabilem succum e gratissimi saporis carnem sufficit: cum qui ad ostia fluminum aut stagnantibus lacubus, in quos mare se effundit, pisces vivunt, atque coenosis alimentis sustinentur, gustu insuaves sint, minusque salubres aliis ejusdem speciei, in alto degentibus. Addit Isaac loco adducto lect. 49. rationem, cur marini aliis piscibus praeferantur, quod aqua, quam incolunt, calidior &minus naturaliter humida sit, quâ exiccari noxiam illorum humiditatem arbitratur. Hae caussae sunt, cur nostri Cyprini, quos vulgò Carpiones, sed falso vocamus (Carpio enim lacus Benaci in Italia singularis piscis, quem &in Danubio reperiri author est Cassiodorus, nisi me fallit memoria,) inter laudatissimos pisces censeri nequeant. Etsi enim carnem mollem &gustu satis suavem habeant, ut propterea in nuptiis Lubecensibus, etiam honoratioribus, autumno &hyeme, quo tempore horum praecipua dignitas est, (vere enim &aestate Salmonem saporis suavitate nulli piscium secundum, &Acipenserem, nobilem, &apud Romanos vel secundo bello Punico celebrem, quem Sammonicus Serenus tempore Severi Principis à coronatis ministris cum tibicine introferri ad epulas solitum narrat apud Macrobium lib. 2. saturnal. cap. 12, unde Martialis lib. 13 Xen. 88. Ad Pallatinas Acipensem mittite mensas, Ambrosias ornent munera rara dapes, Hamburgo delatos nostri praeferunt) convivis apponantur: visciditas tamen adjuncta derogat eorum exquisitae bonitati: quod haec Cyprinis naturalis sit; quae etiam in iisdem piscibus, lacubus inclusis, minusque exercitis, &limo nutritis, magis observetur. Nam qui ruptis procellarum vehementiâ aggeribus ex piscinis in Travam se effundunt, posteaque capiuntur, saporis praestantiâ caeteros de grege isto multò maximè post se relinquunt.