# De harengo exercitatio medica 40-2

Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/40-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-neucrantz/de-harengo-exercitatio-medica/40-2

CAPUT Harengi pretium ex peculiari saporis gratiâ ostendit. JOrro scitissimus Harengi sapor, in paucis piscibus comparandus, inlustri argumento pariter esse poterit exquisitae bonitatis, ut voluptas convicta concessura sit Harengi gloriae: quemadmodum qui putidum sapiunt pisces à medicis improbantur, Galen. 3. aliment. fac.c. 30. Isaaco lib. diaet. particul. cap: de piscibus, Avicenn. l. 2. tr. 2. cap. 553. Hippocrate lib. 2. de vict. rat. pag. m. 357. Oribasio lib. 4. collect. cap. 15. Harengus profectò, nisi suprema satietas, quae pretiosissimis rebus suam gratiam detrahit, fastidium fecerit, suavissimô gustu meritò commendatur: praeterquam enim quod carnis tenerae ac delicatae, totus succosus est ac mollis, suavissimamque pinguedinem toto corpore diffusam habet, omnis virosi odoris ac saporis expertem: quod in piscibus loco adducto unicè probavit Avicenna, eosque melius nutrire dixit lib. 1. fen. 3. doctr. 2. cap. 7. pag. 176. Oportet te scire (verba sunt authoris) quod nutriens melius est, quod melius sapit. Et dulcem saporem eligit appetitus sanus lib. 3. fen. 13. tr. 1. cap. 17. p. m. 698, & tr. de vir. cord. cap. 9. p. m. 339. Confer, Galenum comm: 3. in Hippotratem de diaei: acut. text. 11. πάντα γὰρ τρέφεται τῷ γλυκε, ἢ ἀπλῶς, ἢ μεμιγμένως sententia Aristotelis lib. de sens. & sensil. cap. 4. Non tamen omni tempore, neque ubique eadem Harengorum bonitas mediâ hyeme seroque autumno apud nos optimi sunt, iidemque quovis modo cocti aut fumo expositi singulariter gustui placent; sed rariores, ob aeris inclementiam piscatione impeditâ, & quod intolerando frigore abditi lateant: Ut in piscibus observavit summus naturae animalium ἐρμηνοὺς lib. 8. histor. animal. cap. 15. Quo tempore eos magna ex parte esse suavissimos laudatus Author testatus.

---

Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_harengo_exercitatio_medica.
